I saw you in the past years;
I ran after you with eager feet;
I don't know what you think,who you put in your heart,which woman would company you at last.
Time goes by,I found some diamonds.
However,a few of diamonds had lost,fall in the dust,like some withering petals with my tight signs.
How about you,maybe as that,you would leave me from the blooming tree plants in my yearning heart.
One thing which can explain human life is only time.I spend time getting along with people and staying alone.

“Laelius. Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia ut dandis reci-piendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam uti- litates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa. In amicitia autem nihil fictum est, nihil simulatum; et quidquid est, id est verum et voluntarium. Quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius—primum ex ea caritate quae est inter natos et parentes, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest; deinde, cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur. Nihil est enim virtute amabilius; nihil  quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutern et probitatem etiam eos quos numquam vidimus quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua et benevolentia memoriam usurpet, quos numquam viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum non oderit?

  Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale: ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus; alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. Quod si tanta vis probitatis est ut earn vel in eis quos numquam vidimus, vel—quod maius est in hoste etiam diligamus, quid mirum est si animi hominum moveantur, cum eorum quibuscum usu coniuncti esse possunt virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Sic amicitiam, non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Nam si utilitas conglutinaret, eadem commutata dissolveret.Sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis.

Fannius. Tu vero perge, Laeli. 

Scaevola. Recte to quidem. Quamobrem audiamus."


评论
© Only time. | Powered by LOFTER